

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 5: Versus 18
Per unius justitiam,etc. Non quod omnes geniti ab Adam regenerentur per Christum, sed sicut nullius carnalis generatio est nisi per Adam, sic spiritualis nullius nisi per Christum. Si qui essent praeter Adam generati, et si qui praeter Christum regenerati, non diceretomnesetomnes.Sicut autem nullus homo praeter illam generationem, sic nullus justus praeter istam. Eosdem post dicitmultos.